Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Proverbs 29

29:1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
29:2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
29:3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
29:4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
29:5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
29:6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
29:7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
29:8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
29:9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
29:10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
29:11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
29:12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
29:13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
29:14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
29:15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
29:16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
29:17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
29:18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
29:19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
29:20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
29:21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
29:22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
29:23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
29:24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
29:25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
29:26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
29:27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via


Latin Vulgate - Public Domain