Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Proverbs 5

5:1 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam 5:2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent 5:3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius 5:4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps 5:5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant 5:6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles 5:7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei 5:8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius 5:9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli 5:10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena 5:11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas 5:12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum 5:13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam 5:14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
5:15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui 5:16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide 5:17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui 5:18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae 5:19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter 5:20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius 5:21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat 5:22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur 5:23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur


Latin Vulgate - Public Domain