Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 102

102:1 (100:8) mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem 102:2 (101:1) oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum(101:2) Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat 102:3 (101:3) ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 102:4 (101:4) quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 102:5 (101:5) percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 102:6 (101:6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 102:7 (101:7) adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum 102:8 (101:8) vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum 102:9 (101:9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant 102:10 (101:10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui 102:11 (101:11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
102:12 (101:12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui 102:13 (101:13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione 102:14 (101:14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum 102:15 (101:15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem 102:16 (101:16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam 102:17 (101:17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua 102:18 (101:18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum 102:19 (101:19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 102:20 (101:20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est 102:21 (101:21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis 102:22 (101:22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
102:23 (101:23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino 102:24 (101:24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 102:25 (101:25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 102:26 (101:26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 102:27 (101:27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur 102:28 (101:28) tu autem ipse es et anni tui non deficient


Latin Vulgate - Public Domain