Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 107

107:1 (105:48) benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia 107:2 (106:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 107:3 (106:2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos 107:4 (106:3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari 107:5 (106:4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt 107:6 (106:5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 107:7 (106:6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 107:8 (106:7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 107:9 (106:8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
107:10 (106:9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 107:11 (106:10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 107:12 (106:11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 107:13 (106:12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 107:14 (106:13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 107:15 (106:14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 107:16 (106:15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
107:17 (106:16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 107:18 (106:17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 107:19 (106:18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 107:20 (106:19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 107:21 (106:20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 107:22 (106:21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
107:23 (106:22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 107:24 (106:23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 107:25 (106:24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 107:26 (106:25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 107:27 (106:26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 107:28 (106:27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 107:29 (106:28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 107:30 (106:29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 107:31 (106:30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 107:32 (106:31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
107:33 (106:32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 107:34 (106:33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 107:35 (106:34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 107:36 (106:35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 107:37 (106:36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 107:38 (106:37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 107:39 (106:38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 107:40 (106:39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 107:41 (106:40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 107:42 (106:41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 107:43 (106:42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum


Latin Vulgate - Public Domain