Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 141

141:1 (139:14) attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo 141:2 (140:1) canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te 141:3 (140:2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 141:4 (140:3) pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
141:5 (140:4) ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum 141:6 (140:5) corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum 141:7 (140:6) sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt 141:8 (140:7) sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi 141:9 (140:8) quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam 141:10 (140:9) custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem


Latin Vulgate - Public Domain