Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 143

143:1 (141:8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi 143:2 (142:1) canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua 143:3 (142:2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 143:4 (142:3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos 143:5 (142:4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum 143:6 (142:5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
143:7 (142:6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper 143:8 (142:7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum 143:9 (142:8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam 143:10 (142:9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum 143:11 (142:10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 143:12 (142:11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam


Latin Vulgate - Public Domain