Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 146

146:1 (144:21) thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter 146:2 (145:1) alleluia(145:2) lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus 146:3 (145:3) in filio hominis cui non est salus 146:4 (145:4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
146:5 (145:5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 146:6 (145:6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt 146:7 (145:7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos 146:8 (145:8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 146:9 (145:9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret 146:10 (145:10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem


Latin Vulgate - Public Domain