Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 148

148:1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 148:2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius 148:3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 148:4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 148:5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt 148:6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit
148:7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 148:8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius 148:9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri 148:10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes 148:11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae 148:12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini 148:13 quoniam sublime nomen eius solius 148:14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia


Latin Vulgate - Public Domain