Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 25

25:1 (24:1) David ad te Domine animam meam levabo 25:2 (24:2) Deus meus in te confisus sum ne confundar 25:3 (24:3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur 25:4 (24:4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me 25:5 (24:5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die 25:6 (24:6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt 25:7 (24:7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
25:8 (24:8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via 25:9 (24:9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam 25:10 (24:10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius 25:11 (24:11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est 25:12 (24:12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit 25:13 (24:13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram 25:14 (24:14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
25:15 (24:15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos 25:16 (24:16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego 25:17 (24:17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me 25:18 (24:18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea 25:19 (24:19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 25:20 (24:20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te 25:21 (24:21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te 25:22 (24:22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis


Latin Vulgate - Public Domain