Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 26

26:1 (25:1) David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam 26:2 (25:2) proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 26:3 (25:3) quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua 26:4 (25:4) non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 26:5 (25:5) odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
26:6 (25:6) lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine 26:7 (25:7) ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua 26:8 (25:8) Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae 26:9 (25:9) ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam 26:10 (25:10) in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus 26:11 (25:11) ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei 26:12 (25:12) pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino


Latin Vulgate - Public Domain