Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 32

32:1 (31:1) David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 32:2 (31:2) beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus 32:3 (31:3) quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 32:4 (31:4) die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter 32:5 (31:5) peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper 32:6 (31:6) pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
32:7 (31:7) tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper 32:8 (31:8) doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo 32:9 (31:9) nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te 32:10 (31:10) multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit 32:11 (31:11) laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde


Latin Vulgate - Public Domain