Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 37

37:1 (36:1) David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 37:2 (36:2) quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 37:3 (36:3) beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 37:4 (36:4) et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 37:5 (36:5) gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 37:6 (36:6) et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
37:7 (36:7) deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 37:8 (36:8) he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 37:9 (36:9) quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 37:10 (36:10) vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 37:11 (36:11) mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 37:12 (36:12) zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis 37:13 (36:13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius 37:14 (36:14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via 37:15 (36:15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur 37:16 (36:16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae 37:17 (36:17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus 37:18 (36:18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 37:19 (36:19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 37:20 (36:20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
37:21 (36:21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 37:22 (36:22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 37:23 (36:23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet 37:24 (36:24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius 37:25 (36:25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem 37:26 (36:26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione 37:27 (36:27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno 37:28 (36:28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit 37:29 (36:29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam 37:30 (36:30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 37:31 (36:31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius 37:32 (36:32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 37:33 (36:33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
37:34 (36:34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis 37:35 (36:35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 37:36 (36:36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 37:37 (36:37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax 37:38 (36:38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit 37:39 (36:39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis 37:40 (36:40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo


Latin Vulgate - Public Domain