Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 44

44:1 (43:1) pro victoria filiorum Core eruditionis 44:2 (43:2) Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 44:3 (43:3) tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos 44:4 (43:4) non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi 44:5 (43:5) tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob 44:6 (43:6) in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros 44:7 (43:7) non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me 44:8 (43:8) quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
44:9 (43:9) in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper 44:10 (43:10) verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris 44:11 (43:11) vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos 44:12 (43:12) dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos 44:13 (43:13) vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum 44:14 (43:14) posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro 44:15 (43:15) posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus 44:16 (43:16) tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
44:17 (43:17) a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris 44:18 (43:18) omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo 44:19 (43:19) non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua 44:20 (43:20) quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis 44:21 (43:21) si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum 44:22 (43:22) numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis 44:23 (43:23) consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum 44:24 (43:24) quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras 44:25 (43:25) quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster 44:26 (43:26) surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam


Latin Vulgate - Public Domain