Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 56

56:1 (55:1) victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth(55:2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me 56:2 (55:3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime 56:3 (55:4) quacumque die territus fuero ego in te confidam 56:4 (55:5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi 56:5 (55:6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum 56:6 (55:7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam 56:7 (55:8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
56:8 (55:9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua 56:9 (55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es 56:10 (55:11) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi 56:11 (55:12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi 56:12 (55:13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium 56:13 (56:1) pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca(56:2) miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae


Latin Vulgate - Public Domain