Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 58

58:1 (57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite 58:2 (57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium 58:3 (57:5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam 58:4 (57:6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas 58:5 (57:7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
58:6 (57:8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur 58:7 (57:9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem 58:8 (57:10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas 58:9 (57:11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii 58:10 (57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 58:11 (58:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum(58:2) erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me


Latin Vulgate - Public Domain