Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 63

63:1 (62:3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam 63:2 (62:4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
63:3 (62:5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 63:4 (62:6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum 63:5 (62:7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi 63:6 (62:8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
63:7 (62:9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 63:8 (62:10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae 63:9 (62:11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt 63:10 (62:12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium 63:11 (63:1) victori canticum David(63:2) audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam


Latin Vulgate - Public Domain