Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 65

65:1 (64:3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat 65:2 (64:4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis 65:3 (64:5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui 65:4 (64:6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui 65:5 (64:7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
65:6 (64:8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium 65:7 (64:9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies 65:8 (64:10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam 65:9 (64:11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 65:10 (64:12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 65:11 (64:13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 65:12 (64:14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 65:13 (65:1) victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra


Latin Vulgate - Public Domain