Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 68

68:1 (67:3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 68:2 (67:4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia 68:3 (67:5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo 68:4 (67:6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo 68:5 (67:7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus 68:6 (67:8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
68:7 (67:9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel 68:8 (67:10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti 68:9 (67:11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus 68:10 (67:12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae 68:11 (67:13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia 68:12 (67:14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri 68:13 (67:15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon 68:14 (67:16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
68:15 (67:17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper 68:16 (67:18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto 68:17 (67:19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum 68:18 (67:20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper 68:19 (67:21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus 68:20 (67:22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis 68:21 (67:23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
68:22 (67:24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso 68:23 (67:25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto 68:24 (67:26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum 68:25 (67:27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel 68:26 (67:28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali 68:27 (67:29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis 68:28 (67:30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera 68:29 (67:31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt 68:30 (67:32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo 68:31 (67:33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper
68:32 (67:34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis 68:33 (67:35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis 68:34 (67:36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus 68:35 (68:1) victori pro liliis David(68:2) salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam


Latin Vulgate - Public Domain