Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 75

75:1 (74:4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper 75:2 (74:5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu 75:3 (74:6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri 75:4 (74:7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium 75:5 (74:8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
75:6 (74:9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae 75:7 (74:10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob 75:8 (74:11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti 75:9 (75:1) victori in psalmis canticum Asaph carminis(75:2) cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 75:10 (75:3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion


Latin Vulgate - Public Domain