Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 79

79:1 (78:3) effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 79:2 (78:4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt 79:3 (78:5) usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus 79:4 (78:6) effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt 79:5 (78:7) quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
79:6 (78:8) ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis 79:7 (78:9) auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum 79:8 (78:10) quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est 79:9 (78:11) ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus 79:10 (78:12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine 79:11 (78:13) nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas 79:12 (79:1) victori pro liliis testimonii Asaph canticum 79:13 (79:2) qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere


Latin Vulgate - Public Domain