Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 89

89:1 (88:1) eruditionis Aethan Ezraitae(88:2) misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 89:2 (88:3) quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis 89:3 (88:4) percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo 89:4 (88:5) usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
89:5 (88:6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 89:6 (88:7) quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei 89:7 (88:8) Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt 89:8 (88:9) Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo 89:9 (88:10) tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 89:10 (88:11) tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 89:11 (88:12) tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 89:12 (88:13) aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 89:13 (88:14) tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 89:14 (88:15) iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
89:15 (88:16) beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 89:16 (88:17) in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 89:17 (88:18) quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 89:18 (88:19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
89:19 (88:20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 89:20 (88:21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 89:21 (88:22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 89:22 (88:23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 89:23 (88:24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 89:24 (88:25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 89:25 (88:26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 89:26 (88:27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 89:27 (88:28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 89:28 (88:29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 89:29 (88:30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 89:30 (88:31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 89:31 (88:32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 89:32 (88:33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 89:33 (88:34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 89:34 (88:35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 89:35 (88:36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 89:36 (88:37) semen eius in sempiternum erit 89:37 (88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
89:38 (88:39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 89:39 (88:40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 89:40 (88:41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 89:41 (88:42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 89:42 (88:43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 89:43 (88:44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 89:44 (88:45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 89:45 (88:46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 89:46 (88:47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 89:47 (88:48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 89:48 (88:49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 89:49 (88:50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 89:50 (88:51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 89:51 (88:52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 89:52 (88:53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen


Latin Vulgate - Public Domain