Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 9

9:1 victori pro morte filii canticum David(9:2) confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 9:2 (9:3) laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi 9:3 (9:4) cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua 9:4 (9:5) fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae 9:5 (9:6) increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter 9:6 (9:7) conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis 9:7 (9:8) Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum 9:8 (9:9) et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus 9:9 (9:10) et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia 9:10 (9:11) et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
9:11 (9:12) cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius 9:12 (9:13) quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum 9:13 (9:14) misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis 9:14 (9:15) qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion 9:15 (9:16) exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 9:16 (9:17) agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno 9:17 (9:18) convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum 9:18 (9:19) quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum 9:19 (9:20) surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam 9:20 (9:21) pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper


Latin Vulgate - Public Domain