Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Psalm 95

95:1 (94:1) venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro 95:2 (94:2) praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei 95:3 (94:3) quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 95:4 (94:4) in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt 95:5 (94:5) cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt 95:6 (94:6) venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
95:7 (94:7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius 95:8 (94:8) hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra 95:9 (94:9) sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum 95:10 (94:10) quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est 95:11 (94:11) et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam


Latin Vulgate - Public Domain