Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Psalm 97

97:1 (96:1) Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae 97:2 (96:2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius 97:3 (96:3) ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius 97:4 (96:4) apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra 97:5 (96:5) montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae 97:6 (96:6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 97:7 (96:7) confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
97:8 (96:8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine 97:9 (96:9) tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos 97:10 (96:10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos 97:11 (96:11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia 97:12 (96:12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius


Latin Vulgate - Public Domain