Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Romans 11

11:1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin 11:2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel 11:3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam 11:4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal 11:5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt 11:6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia 11:7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt 11:8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem 11:9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis 11:10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva 11:11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur 11:12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum 11:13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo 11:14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis 11:15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis 11:16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami 11:17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es 11:18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te 11:19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar 11:20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time 11:21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat 11:22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris 11:23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos 11:24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae 11:25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret 11:26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob 11:27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum 11:28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres 11:29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei 11:30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem 11:31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur 11:32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
11:33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius 11:34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit 11:35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei 11:36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen


Latin Vulgate - Public Domain