Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Romans 12

12:1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum 12:2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta 12:3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei 12:4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent 12:5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra 12:6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 12:7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina 12:8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate 12:9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 12:10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes 12:11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes 12:12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes 12:13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes 12:14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere 12:15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus 12:16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos 12:17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus 12:18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes 12:19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus 12:20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 12:21 noli vinci a malo sed vince in bono malum


Latin Vulgate - Public Domain