Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Romans 16

16:1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris 16:2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi 16:3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu 16:4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium 16:5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo 16:6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis 16:7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo 16:8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino 16:9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum 16:10 salutate Apellen probum in Christo 16:11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino 16:12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino 16:13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam 16:14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres 16:15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos 16:16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
16:17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis 16:18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium 16:19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo 16:20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
16:21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei 16:22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino 16:23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater 16:24
16:25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti 16:26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito 16:27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen


Latin Vulgate - Public Domain