3:1 postquam
autem
reversa
est
ad
socrum
suam
audivit
ab
ea
filia
mi
quaeram
tibi
requiem
et
providebo
ut
bene
sit
tibi
3:2 Booz
iste
cuius
puellis
in
agro
iuncta
es
propinquus
est
noster
et
hac
nocte
aream
hordei
ventilat
3:3 lava
igitur
et
unguere
et
induere
cultioribus
vestimentis
ac
descende
in
aream
non
te
videat
homo
donec
esum
potumque
finierit
3:4 quando
autem
ierit
ad
dormiendum
nota
locum
in
quo
dormiat
veniesque
et
discoperies
pallium
quo
operitur
a
parte
pedum
et
proicies
te
et
ibi
iacebis
ipse
autem
dicet
tibi
quid
agere
debeas
3:5 quae
respondit
quicquid
praeceperis
faciam
3:6 descenditque
in
aream
et
fecit
omnia
quae
sibi
imperaverat
socrus
3:7 cumque
comedisset
Booz
et
bibisset
et
factus
esset
hilarior
issetque
ad
dormiendum
iuxta
acervum
manipulorum
venit
abscondite
et
discoperto
a
pedibus
eius
pallio
se
proiecit
3:8 et
ecce
nocte
iam
media
expavit
homo
et
conturbatus
est
viditque
mulierem
iacentem
ad
pedes
suos
3:9 et
ait
illi
quae
es
illaque
respondit
ego
sum
Ruth
ancilla
tua
expande
pallium
tuum
super
famulam
tuam
quia
propinquus
es
3:10 et
ille
benedicta
inquit
es
Domino
filia
et
priorem
misericordiam
posteriore
superasti
quia
non
es
secuta
iuvenes
pauperes
sive
divites
3:11 noli
ergo
metuere
sed
quicquid
dixeris
mihi
faciam
tibi
scit
enim
omnis
populus
qui
habitat
intra
portas
urbis
meae
mulierem
te
esse
virtutis
3:12 nec
abnuo
me
propinquum
sed
est
alius
me
propinquior
3:13 quiesce
hac
nocte
et
facto
mane
si
te
voluerit
propinquitatis
iure
retinere
bene
res
acta
est
sin
autem
ille
noluerit
ego
te
absque
ulla
dubitatione
suscipiam
vivit
Dominus
dormi
usque
mane
3:14 dormivit
itaque
ad
pedes
eius
usque
ad
noctis
abscessum
surrexitque
antequam
homines
se
cognoscerent
mutuo
et
dixit
Booz
cave
ne
quis
noverit
quod
huc
veneris
3:15 et
rursum
expande
inquit
palliolum
tuum
quo
operiris
et
tene
utraque
manu
qua
extendente
et
tenente
mensus
est
sex
modios
hordei
et
posuit
super
eam
quae
portans
ingressa
est
civitatem
3:16 et
venit
ad
socrum
suam
quae
dixit
ei
quid
egisti
filia
narravitque
ei
omnia
quae
sibi
fecisset
homo
3:17 et
ait
ecce
sex
modios
hordei
dedit
mihi
et
ait
nolo
vacuam
te
reverti
ad
socrum
tuam
3:18 dixitque
Noemi
expecta
filia
donec
videamus
quem
res
exitum
habeat
neque
enim
cessabit
homo
nisi
conpleverit
quod
locutus
est