Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Song of Songs 6

6:1 (5:17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum 6:2 (6:1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat 6:3 (6:2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
6:4 (6:3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata 6:5 (6:4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad 6:6 (6:5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis 6:7 (6:6) sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis 6:8 (6:7) sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus 6:9 (6:8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam 6:10 (6:9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
6:11 (6:10) descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica 6:12 (6:11) nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab 6:13 (6:12) revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te


Latin Vulgate - Public Domain