Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

1 Corinthians 6

6:1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos 6:2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis 6:3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia 6:4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum 6:5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum 6:6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles 6:7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini 6:8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
6:9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 6:10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 6:11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
6:12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate 6:13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori 6:14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam 6:15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 6:16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una 6:17 qui autem adheret Domino unus spiritus est 6:18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat 6:19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 6:20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro


Latin Vulgate - Public Domain