Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

2 Chronicles 17

17:1 regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel 17:2 constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius 17:3 et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim 17:4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel 17:5 confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria 17:6 cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit 17:7 tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda 17:8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes 17:9 docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
17:10 itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat 17:11 sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem 17:12 crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas 17:13 et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem 17:14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia 17:15 post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia 17:16 post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium 17:17 hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia 17:18 post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum 17:19 hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda


Latin Vulgate - Public Domain