2:1 fuerunt
vero
et
pseudoprophetae
in
populo
sicut
et
in
vobis
erunt
magistri
mendaces
qui
introducent
sectas
perditionis
et
eum
qui
emit
eos
Dominum
negant
superducentes
sibi
celerem
perditionem
2:2 et
multi
sequentur
eorum
luxurias
per
quos
via
veritatis
blasphemabitur
2:3 et
in
avaritia
fictis
verbis
de
vobis
negotiabuntur
quibus
iudicium
iam
olim
non
cessat
et
perditio
eorum
non
dormitat
2:4 si
enim
Deus
angelis
peccantibus
non
pepercit
sed
rudentibus
inferni
detractos
in
tartarum
tradidit
in
iudicium
cruciatos
reservari
2:5 et
originali
mundo
non
pepercit
sed
octavum
Noe
iustitiae
praeconem
custodivit
diluvium
mundo
impiorum
inducens
2:6 et
civitates
Sodomorum
et
Gomorraeorum
in
cinerem
redigens
eversione
damnavit
exemplum
eorum
qui
impie
acturi
sunt
ponens
2:7 et
iustum
Loth
oppressum
a
nefandorum
iniuria
conversatione
eruit
2:8 aspectu
enim
et
auditu
iustus
erat
habitans
apud
eos
qui
diem
de
die
animam
iustam
iniquis
operibus
cruciabant
2:9 novit
Dominus
pios
de
temptatione
eripere
iniquos
vero
in
diem
iudicii
cruciandos
reservare
2:10 magis
autem
eos
qui
post
carnem
in
concupiscentia
inmunditiae
ambulant
dominationemque
contemnunt
audaces
sibi
placentes
sectas
non
metuunt
blasphemantes
2:11 ubi
angeli
fortitudine
et
virtute
cum
sint
maiores
non
portant
adversum
se
execrabile
iudicium
2:12 hii
vero
velut
inrationabilia
pecora
naturaliter
in
captionem
et
in
perniciem
in
his
quae
ignorant
blasphemantes
in
corruptione
sua
et
peribunt
2:13 percipientes
mercedem
iniustitiae
voluptatem
existimantes
diei
delicias
coinquinationes
et
maculae
deliciis
affluentes
in
conviviis
suis
luxuriantes
vobiscum
2:14 oculos
habentes
plenos
adulterio
et
incessabiles
delicti
pellicentes
animas
instabiles
cor
exercitatum
avaritiae
habentes
maledictionis
filii
2:15 derelinquentes
rectam
viam
erraverunt
secuti
viam
Balaam
ex
Bosor
qui
mercedem
iniquitatis
amavit
2:16 correptionem
vero
habuit
suae
vesaniae
subiugale
mutum
in
hominis
voce
loquens
prohibuit
prophetae
insipientiam
2:17 hii
sunt
fontes
sine
aqua
et
nebulae
turbinibus
exagitatae
quibus
caligo
tenebrarum
reservatur
2:18 superba
enim
vanitatis
loquentes
pellicent
in
desideriis
carnis
luxuriae
eos
qui
paululum
effugiunt
qui
in
errore
conversantur
2:19 libertatem
illis
promittentes
cum
ipsi
servi
sint
corruptionis
a
quo
enim
quis
superatus
est
huius
et
servus
est
2:20 si
enim
refugientes
coinquinationes
mundi
in
cognitione
Domini
nostri
et
salvatoris
Iesu
Christi
his
rursus
inpliciti
superantur
facta
sunt
eis
posteriora
deteriora
prioribus
2:21 melius
enim
erat
illis
non
cognoscere
viam
iustitiae
quam
post
agnitionem
retrorsum
converti
ab
eo
quod
illis
traditum
est
sancto
mandato
2:22 contigit
enim
eis
illud
veri
proverbii
canis
reversus
ad
suum
vomitum
et
sus
lota
in
volutabro
luti