Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

2 Samuel 1

1:1 factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos 1:2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit 1:3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi 1:4 et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt 1:5 dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius 1:6 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei 1:7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum 1:8 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum 1:9 et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est 1:10 stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc
1:11 adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo 1:12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio 1:13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum 1:14 et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini 1:15 vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est 1:16 et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini
1:17 planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius 1:18 et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum 1:19 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes 1:20 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum 1:21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo 1:22 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis 1:23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores 1:24 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro 1:25 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est 1:26 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum 1:27 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica


Latin Vulgate - Public Domain