Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Acts 14

14:1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo 14:2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres 14:3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum 14:4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis 14:5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos 14:6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem 14:7 et ibi evangelizantes erant
14:8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat 14:9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 14:10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat 14:11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos 14:12 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi 14:13 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare 14:14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes 14:15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 14:16 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas 14:17 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra 14:18 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
14:19 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse 14:20 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben 14:21 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam 14:22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei 14:23 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt 14:24 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam 14:25 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam 14:26 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt 14:27 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei 14:28 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis


Latin Vulgate - Public Domain