Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Ephesians 1

1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu 1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo 1:4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate 1:5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae 1:6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 1:7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 1:8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia 1:9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 1:10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 1:11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae 1:12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo 1:13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto 1:14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
1:15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos 1:16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis 1:17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 1:18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis 1:19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 1:20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 1:21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 1:22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 1:23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur


Latin Vulgate - Public Domain