Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Exodus 39

39:1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi 39:2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 39:3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine 39:4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum 39:5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi 39:6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel 39:7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi 39:8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 39:9 quadrangulum duplex mensurae palmi 39:10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus 39:11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis 39:12 in tertio ligyrius achates amethistus 39:13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos 39:14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum 39:15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo 39:16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis 39:17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant 39:18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur 39:19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi 39:20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam 39:21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem 39:22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta 39:23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum 39:24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi 39:25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 39:26 et mitras cum coronulis suis ex bysso 39:27 feminalia quoque linea byssina 39:28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi 39:29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini 39:30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi 39:31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
39:32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases 39:33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus 39:34 velum arcam vectes propitiatorium 39:35 mensam cum vasis et propositionis panibus 39:36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo 39:37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus 39:38 et tentorium in introitu tabernaculi 39:39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis 39:40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri 39:41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius 39:42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus 39:43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis


Latin Vulgate - Public Domain