16:1 igitur
Sarai
uxor
Abram
non
genuerat
liberos
sed
habens
ancillam
aegyptiam
nomine
Agar
16:2 dixit
marito
suo
ecce
conclusit
me
Dominus
ne
parerem
ingredere
ad
ancillam
meam
si
forte
saltem
ex
illa
suscipiam
filios
cumque
ille
adquiesceret
deprecanti
16:3 tulit
Agar
Aegyptiam
ancillam
suam
post
annos
decem
quam
habitare
coeperant
in
terra
Chanaan
et
dedit
eam
viro
suo
uxorem
16:4 qui
ingressus
est
ad
eam
at
illa
concepisse
se
videns
despexit
dominam
suam
16:5 dixitque
Sarai
ad
Abram
inique
agis
contra
me
ego
dedi
ancillam
meam
in
sinum
tuum
quae
videns
quod
conceperit
despectui
me
habet
iudicet
Dominus
inter
me
et
te
16:6 cui
respondens
Abram
ecce
ait
ancilla
tua
in
manu
tua
est
utere
ea
ut
libet
adfligente
igitur
eam
Sarai
fugam
iniit
16:7 cumque
invenisset
illam
angelus
Domini
iuxta
fontem
aquae
in
solitudine
qui
est
in
via
Sur
16:8 dixit
ad
eam
Agar
ancilla
Sarai
unde
venis
et
quo
vadis
quae
respondit
a
facie
Sarai
dominae
meae
ego
fugio
16:9 dixitque
ei
angelus
Domini
revertere
ad
dominam
tuam
et
humiliare
sub
manibus
ipsius
16:10 et
rursum
multiplicans
inquit
multiplicabo
semen
tuum
et
non
numerabitur
prae
multitudine
16:11 ac
deinceps
ecce
ait
concepisti
et
paries
filium
vocabisque
nomen
eius
Ismahel
eo
quod
audierit
Dominus
adflictionem
tuam
16:12 hic
erit
ferus
homo
manus
eius
contra
omnes
et
manus
omnium
contra
eum
et
e
regione
universorum
fratrum
suorum
figet
tabernacula
16:13 vocavit
autem
nomen
Domini
qui
loquebatur
ad
eam
Tu
Deus
qui
vidisti
me
dixit
enim
profecto
hic
vidi
posteriora
videntis
me
16:14 propterea
appellavit
puteum
illum
puteum
Viventis
et
videntis
me
ipse
est
inter
Cades
et
Barad
16:15 peperitque
Abrae
filium
qui
vocavit
nomen
eius
Ismahel
16:16 octoginta
et
sex
annorum
erat
quando
peperit
ei
Agar
Ismahelem