Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Genesis 25

25:1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram 25:2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue 25:3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim 25:4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae 25:5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac 25:6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem 25:7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni 25:8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum 25:9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre 25:10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
25:11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis 25:12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae 25:13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam 25:14 Masma quoque et Duma et Massa 25:15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma 25:16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum 25:17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum 25:18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
25:19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac 25:20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban 25:21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae 25:22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum 25:23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet 25:24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt 25:25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob 25:26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli 25:27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis 25:28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
25:29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus 25:30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom 25:31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua 25:32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita 25:33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita 25:34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset


Latin Vulgate - Public Domain