Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


James 2

2:1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae 2:2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu 2:3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum 2:4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum 2:5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se 2:6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia 2:7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
2:8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis 2:9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores 2:10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus 2:11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis 2:12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari 2:13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
2:14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum 2:15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano 2:16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit 2:17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam 2:18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam 2:19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt 2:20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est 2:21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare 2:22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est 2:23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est 2:24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum 2:25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens 2:26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est


Latin Vulgate - Public Domain