5:1 circuite
vias
Hierusalem
et
aspicite
et
considerate
et
quaerite
in
plateis
eius
an
inveniatis
virum
facientem
iudicium
et
quaerentem
fidem
et
propitius
ero
eius
5:2 quod
si
etiam
vivit
Dominus
dixerint
et
hoc
falso
iurabunt
5:3 Domine
oculi
tui
respiciunt
fidem
percussisti
eos
et
non
doluerunt
adtrivisti
eos
et
rennuerunt
accipere
disciplinam
induraverunt
facies
suas
super
petram
noluerunt
reverti
5:4 ego
autem
dixi
forsitan
pauperes
sunt
et
stulti
ignorantes
viam
Domini
iudicium
Dei
sui
5:5 ibo
igitur
ad
optimates
et
loquar
eis
ipsi
enim
cognoverunt
viam
Domini
iudicium
Dei
sui
et
ecce
magis
hii
simul
confregerunt
iugum
ruperunt
vincula
5:6 idcirco
percussit
eos
leo
de
silva
lupus
ad
vesperam
vastavit
eos
pardus
vigilans
super
civitates
eorum
omnis
qui
egressus
fuerit
ex
eis
capietur
quia
multiplicatae
sunt
praevaricationes
eorum
confortatae
sunt
aversiones
eorum
5:7 super
quo
propitius
tibi
esse
potero
filii
tui
dereliquerunt
me
et
iurant
in
his
qui
non
sunt
dii
saturavi
eos
et
moechati
sunt
et
in
domo
meretricis
luxuriabantur
5:8 equi
amatores
et
admissarii
facti
sunt
unusquisque
ad
uxorem
proximi
sui
hinniebat
5:9 numquid
super
his
non
visitabo
dicit
Dominus
et
in
gente
tali
non
ulciscetur
anima
mea
5:10 ascendite
muros
eius
et
dissipate
consummationem
autem
nolite
facere
auferte
propagines
eius
quia
non
sunt
Domini
5:11 praevaricatione
enim
praevaricata
est
in
me
domus
Israhel
et
domus
Iuda
ait
Dominus
5:12 negaverunt
Dominum
et
dixerunt
non
est
ipse
neque
veniet
super
nos
malum
gladium
et
famem
non
videbimus
5:13 prophetae
fuerunt
in
ventum
et
responsum
non
fuit
in
eis
haec
ergo
evenient
illis
5:14 haec
dicit
Dominus
Deus
exercituum
quia
locuti
estis
verbum
istud
ecce
ego
do
verba
mea
in
ore
tuo
in
ignem
et
populum
istum
ligna
et
vorabit
eos
5:15 ecce
ego
adducam
super
vos
gentem
de
longinquo
domus
Israhel
ait
Dominus
gentem
robustam
gentem
antiquam
gentem
cuius
ignorabis
linguam
nec
intelleges
quid
loquatur
5:16 faretra
eius
quasi
sepulchrum
patens
universi
fortes
5:17 et
comedet
segetes
tuas
et
panem
tuum
devorabit
filios
tuos
et
filias
tuas
comedet
gregem
tuum
et
armenta
tua
comedet
vineam
tuam
et
ficum
tuam
et
conteret
urbes
munitas
tuas
in
quibus
tu
habes
fiduciam
gladio
5:18 verumtamen
et
diebus
illis
ait
Dominus
non
faciam
vos
in
consummationem
5:19 quod
si
dixeritis
quare
fecit
Dominus
Deus
noster
nobis
haec
omnia
dices
ad
eos
sicut
dereliquistis
me
et
servistis
deo
alieno
in
terra
vestra
sic
servietis
alienis
in
terra
non
vestra
5:20 adnuntiate
hoc
domui
Iacob
et
auditum
facite
in
Iuda
dicentes
5:21 audi
populus
stulte
qui
non
habes
cor
qui
habentes
oculos
non
videtis
et
aures
et
non
auditis
5:22 me
ergo
non
timebitis
ait
Dominus
et
a
facie
mea
non
dolebitis
qui
posui
harenam
terminum
mari
praeceptum
sempiternum
quod
non
praeteribit
et
commovebuntur
et
non
poterunt
et
intumescent
fluctus
eius
et
non
transibunt
illud
5:23 populo
autem
huic
factum
est
cor
incredulum
et
exasperans
recesserunt
et
abierunt
5:24 et
non
dixerunt
in
corde
suo
metuamus
Dominum
Deum
nostrum
qui
dat
nobis
pluviam
temporaneam
et
serotinam
in
tempore
suo
plenitudinem
annuae
messis
custodientem
nobis
5:25 iniquitates
nostrae
declinaverunt
haec
et
peccata
nostra
prohibuerunt
bonum
a
nobis
5:26 quia
inventi
sunt
in
populo
meo
impii
insidiantes
quasi
aucupes
laqueos
ponentes
et
pedicas
ad
capiendos
viros
5:27 sicut
decipula
plena
avibus
sic
domus
eorum
plenae
dolo
ideo
magnificati
sunt
et
ditati
5:28 incrassati
sunt
et
inpinguati
et
praeterierunt
sermones
meos
pessime
causam
non
iudicaverunt
causam
pupilli
non
direxerunt
et
iudicium
pauperum
non
iudicaverunt
5:29 numquid
super
his
non
visitabo
dicit
Dominus
aut
super
gentem
huiuscemodi
non
ulciscetur
anima
mea
5:30 stupor
et
mirabilia
facta
sunt
in
terra
5:31 prophetae
prophetabant
mendacium
et
sacerdotes
adplaudebant
manibus
suis
et
populus
meus
dilexit
talia
quid
igitur
fiet
in
novissimo
eius