Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 20

20:1 respondens autem Sophar Naamathites dixit 20:2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur 20:3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi 20:4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram 20:5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti 20:6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit 20:7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est 20:8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna 20:9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
20:10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum 20:11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient 20:12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua 20:13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo 20:14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus 20:15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus 20:16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae 20:17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri 20:18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit 20:19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20:20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 20:21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 20:22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
20:23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum 20:24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum 20:25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles 20:26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo 20:27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum 20:28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei 20:29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino


Latin Vulgate - Public Domain