Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 23

23:1 respondens autem Iob dixit 23:2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum 23:3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius 23:4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus 23:5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi 23:6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat 23:7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
23:8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum 23:9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum 23:10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit 23:11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea 23:12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
23:13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit 23:14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei 23:15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor 23:16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me 23:17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo


Latin Vulgate - Public Domain