Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Job 35

35:1 igitur Heliu haec rursum locutus est 35:2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum 35:3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero 35:4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum 35:5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit 35:6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum 35:7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet 35:8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
35:9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum 35:10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte 35:11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos 35:12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum 35:13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
35:14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum 35:15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde 35:16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat


Latin Vulgate - Public Domain