38:1 respondens
autem
Dominus
Iob
de
turbine
dixit
38:2 quis
est
iste
involvens
sententias
sermonibus
inperitis
38:3 accinge
sicut
vir
lumbos
tuos
interrogabo
te
et
responde
mihi
38:4 ubi
eras
quando
ponebam
fundamenta
terrae
indica
mihi
si
habes
intellegentiam
38:5 quis
posuit
mensuras
eius
si
nosti
vel
quis
tetendit
super
eam
lineam
38:6 super
quo
bases
illius
solidatae
sunt
aut
quis
dimisit
lapidem
angularem
eius
38:7 cum
me
laudarent
simul
astra
matutina
et
iubilarent
omnes
filii
Dei
38:8 quis
conclusit
ostiis
mare
quando
erumpebat
quasi
de
vulva
procedens
38:9 cum
ponerem
nubem
vestimentum
eius
et
caligine
illud
quasi
pannis
infantiae
obvolverem
38:10 circumdedi
illud
terminis
meis
et
posui
vectem
et
ostia
38:11 et
dixi
usque
huc
venies
et
non
procedes
amplius
et
hic
confringes
tumentes
fluctus
tuos
38:12 numquid
post
ortum
tuum
praecepisti
diluculo
et
ostendisti
aurorae
locum
suum
38:13 et
tenuisti
concutiens
extrema
terrae
et
excussisti
impios
ex
ea
38:14 restituetur
ut
lutum
signaculum
et
stabit
sicut
vestimentum
38:15 auferetur
ab
impiis
lux
sua
et
brachium
excelsum
confringetur
38:16 numquid
ingressus
es
profunda
maris
et
in
novissimis
abyssis
deambulasti
38:17 numquid
apertae
tibi
sunt
portae
mortis
et
ostia
tenebrosa
vidisti
38:18 numquid
considerasti
latitudines
terrae
indica
mihi
si
nosti
omnia
38:19 in
qua
via
habitet
lux
et
tenebrarum
quis
locus
sit
38:20 ut
ducas
unumquodque
ad
terminos
suos
et
intellegas
semitas
domus
eius
38:21 sciebas
tunc
quod
nasciturus
esses
et
numerum
dierum
tuorum
noveras
38:22 numquid
ingressus
es
thesauros
nivis
aut
thesauros
grandinis
aspexisti
38:23 quae
praeparavi
in
tempus
hostis
in
diem
pugnae
et
belli
38:24 per
quam
viam
spargitur
lux
dividitur
aestus
super
terram
38:25 quis
dedit
vehementissimo
imbri
cursum
et
viam
sonantis
tonitrui
38:26 ut
plueret
super
terram
absque
homine
in
deserto
ubi
nullus
mortalium
commoratur
38:27 ut
impleret
inviam
et
desolatam
et
produceret
herbas
virentes
38:28 quis
est
pluviae
pater
vel
quis
genuit
stillas
roris
38:29 de
cuius
utero
egressa
est
glacies
et
gelu
de
caelo
quis
genuit
38:30 in
similitudinem
lapidis
aquae
durantur
et
superficies
abyssi
constringitur
38:31 numquid
coniungere
valebis
micantes
stellas
Pliadis
aut
gyrum
Arcturi
poteris
dissipare
38:32 numquid
producis
luciferum
in
tempore
suo
et
vesperum
super
filios
terrae
consurgere
facis
38:33 numquid
nosti
ordinem
caeli
et
pones
rationem
eius
in
terra
38:34 numquid
elevabis
in
nebula
vocem
tuam
et
impetus
aquarum
operiet
te
38:35 numquid
mittes
fulgura
et
ibunt
et
revertentia
dicent
tibi
adsumus
38:36 quis
posuit
in
visceribus
hominis
sapientiam
vel
quis
dedit
gallo
intellegentiam
38:37 quis
enarravit
caelorum
rationem
et
concentum
caeli
quis
dormire
faciet
38:38 quando
fundebatur
pulvis
in
terram
et
glebae
conpingebantur
38:39 numquid
capies
leaenae
praedam
et
animam
catulorum
eius
implebis
38:40 quando
cubant
in
antris
et
in
specubus
insidiantur
38:41 quis
praeparat
corvo
escam
suam
quando
pulli
eius
ad
Deum
clamant
vagantes
eo
quod
non
habeant
cibos