Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

John 2

2:1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi 2:2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias 2:3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent 2:4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea 2:5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite 2:6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas 2:7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum 2:8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt 2:9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus 2:10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc 2:11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
2:12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus 2:13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus 2:14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes 2:15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit 2:16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis 2:17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me 2:18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis 2:19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud 2:20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud 2:21 ille autem dicebat de templo corporis sui 2:22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
2:23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat 2:24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes 2:25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine


Latin Vulgate - Public Domain