Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Luke 15

15:1 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum 15:2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis 15:3 et ait ad illos parabolam istam dicens 15:4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam 15:5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens 15:6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat 15:7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia 15:8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat 15:9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram 15:10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
15:11 ait autem homo quidam habuit duos filios 15:12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam 15:13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose 15:14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere 15:15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos 15:16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat 15:17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo 15:18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 15:19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis 15:20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum 15:21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus 15:22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes 15:23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur 15:24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari 15:25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum 15:26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent 15:27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit 15:28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum 15:29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer 15:30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum 15:31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt 15:32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est


Latin Vulgate - Public Domain