Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Luke 4

4:1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum 4:2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit 4:3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat 4:4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei 4:5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis 4:6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa 4:7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia 4:8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 4:9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum 4:10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te 4:11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 4:12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum 4:13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
4:14 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo 4:15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus 4:16 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere 4:17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat 4:18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me 4:19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis 4:20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum 4:21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris 4:22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph 4:23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua 4:24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua 4:25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra 4:26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam 4:27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus 4:28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes 4:29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum 4:30 ipse autem transiens per medium illorum ibat
4:31 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis 4:32 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius 4:33 et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna 4:34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei 4:35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit 4:36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt 4:37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis 4:38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea 4:39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis 4:40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos 4:41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum 4:42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis 4:43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum 4:44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae


Latin Vulgate - Public Domain