1:1 parabolae
Salomonis
filii
David
regis
Israhel
1:2 ad
sciendam
sapientiam
et
disciplinam
1:3 ad
intellegenda
verba
prudentiae
et
suscipiendam
eruditionem
doctrinae
iustitiam
et
iudicium
et
aequitatem
1:4 ut
detur
parvulis
astutia
adulescenti
scientia
et
intellectus
1:5 audiens
sapiens
sapientior
erit
et
intellegens
gubernacula
possidebit
1:6 animadvertet
parabolam
et
interpretationem
verba
sapientium
et
enigmata
eorum
1:7 timor
Domini
principium
scientiae
sapientiam
atque
doctrinam
stulti
despiciunt
1:8 audi
fili
mi
disciplinam
patris
tui
et
ne
dimittas
legem
matris
tuae
1:9 ut
addatur
gratia
capiti
tuo
et
torques
collo
tuo
1:10 fili
mi
si
te
lactaverint
peccatores
ne
adquiescas
1:11 si
dixerint
veni
nobiscum
insidiemur
sanguini
abscondamus
tendiculas
contra
insontem
frustra
1:12 degluttiamus
eum
sicut
infernus
viventem
et
integrum
quasi
descendentem
in
lacum
1:13 omnem
pretiosam
substantiam
repperiemus
implebimus
domos
nostras
spoliis
1:14 sortem
mitte
nobiscum
marsuppium
unum
sit
omnium
nostrum
1:15 fili
mi
ne
ambules
cum
eis
prohibe
pedem
tuum
a
semitis
eorum
1:16 pedes
enim
illorum
ad
malum
currunt
et
festinant
ut
effundant
sanguinem
1:17 frustra
autem
iacitur
rete
ante
oculos
pinnatorum
1:18 ipsique
contra
sanguinem
suum
insidiantur
et
moliuntur
fraudes
contra
animas
suas
1:19 sic
semitae
omnis
avari
animas
possidentium
rapiunt
1:20 sapientia
foris
praedicat
in
plateis
dat
vocem
suam
1:21 in
capite
turbarum
clamitat
in
foribus
portarum
urbis
profert
verba
sua
dicens
1:22 usquequo
parvuli
diligitis
infantiam
et
stulti
ea
quae
sibi
sunt
noxia
cupiunt
et
inprudentes
odibunt
scientiam
1:23 convertimini
ad
correptionem
meam
en
proferam
vobis
spiritum
meum
et
ostendam
verba
mea
1:24 quia
vocavi
et
rennuistis
extendi
manum
meam
et
non
fuit
qui
aspiceret
1:25 despexistis
omne
consilium
meum
et
increpationes
meas
neglexistis
1:26 ego
quoque
in
interitu
vestro
ridebo
et
subsannabo
cum
vobis
quod
timebatis
advenerit
1:27 cum
inruerit
repentina
calamitas
et
interitus
quasi
tempestas
ingruerit
quando
venerit
super
vos
tribulatio
et
angustia
1:28 tunc
invocabunt
me
et
non
exaudiam
mane
consurgent
et
non
invenient
me
1:29 eo
quod
exosam
habuerint
disciplinam
et
timorem
Domini
non
susceperint
1:30 nec
adquieverint
consilio
meo
et
detraxerint
universae
correptioni
meae
1:31 comedent
igitur
fructus
viae
suae
suisque
consiliis
saturabuntur
1:32 aversio
parvulorum
interficiet
eos
et
prosperitas
stultorum
perdet
illos
1:33 qui
autem
me
audierit
absque
terrore
requiescet
et
abundantia
perfruetur
malorum
timore
sublato