Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Mark 8

8:1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis 8:2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent 8:3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt 8:4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine 8:5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem 8:6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae 8:7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi 8:8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas 8:9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
8:10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha 8:11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum 8:12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum 8:13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum 8:14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi 8:15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis 8:16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus 8:17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum 8:18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini 8:19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim 8:20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem 8:21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
8:22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret 8:23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret 8:24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes 8:25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia 8:26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
8:27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines 8:28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis 8:29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus 8:30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo 8:31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere 8:32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum 8:33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum 8:34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 8:35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet 8:36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae 8:37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua 8:38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis


Latin Vulgate - Public Domain