Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Numbers 12

12:1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam 12:2 et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus 12:3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
12:4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi 12:5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent 12:6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum 12:7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est 12:8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi 12:9 iratusque contra eos abiit
12:10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra 12:11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus 12:12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra 12:13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam 12:14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur 12:15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria 12:16 (13:1) profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan


Latin Vulgate - Public Domain